The little church at San Bernolfo - Bagni di Vinadio - Cuneo, Italy - # 15
'The little church at San Bernolfo - Bagni di Vinadio - Cuneo, Italy - # 15' On Black
www.flickr.com/photos/cienne/sets/72157594510707845/
Text of this ancient document preserved at the interior of the churh.
CULPAE RESERVATAE
IN CUNEENSI DIOCESI
I. Blashpemia contumeliosa in Deum, vel Deiparam Virginem, aut aliquem ex Sanctis, quae a doubus, aut pluribus audita fuerit; et blasphemia haeriticalis, etiam nullo audiente prolata.
II. Incantationes, maleficia, et sortiligia cum abusu sacrarum rerum.
III. Homicidium voluntarium, quod quis sive per se, sive per alium perpetraverit. Abortus quoque foetus sive animati, sive inanimati, etiam irrito effectu tentatus.
IV. Suffocatio infantis anno expleto minoris in lecto, ob praetermissam cautionem cunarum, vel alterius repaguli.
V. Bonorum ad loca pia spectantium conversio in proprios usus ab administratoribus facta, si, anno expleto, integre non satisfecerint, vel si requisiti, administrationis suae rationem non dederint.
VI. Horrendum scelus bestialitatis aut sodomiae, tam activae, quam passivae.
VII. Incestus inter consanguineos in primo et secundo gradu; inter affines in primo gradu; inter cognatos spirituales; et tactus impudici habiti a Confessario cum filia confessionis.
VIII. Copula carnalis inter sponsum et sponsam ante celebrationem matrimonii per verba de praesenti.
IX. Perjurium in judicio, et falsum testimonium; inductio quoque falsi testis in judicium.
X. Denunciatio falsi impedimenti, ne matrimonium ineatur; vel omissio revelationis impedimenti, quod quis noverit matrimonio obstare, antequam ipsum celebretur.
XI. Percussio et maledictio parentum, patris nempe, vel matris.
XII. Baptismatis ultra octavam diem a parentibus protractio.
XIII. Qui callide per se, vel per alium malitiose impediunt, quominus Parochus, aut alius Confessarius ad aegrotum accedant Sacramenta conferendi gratia, vel quominus condatur testamentum.
---------------------------
Omnes confessarii adprobati facultatem habent in hac Dioecesi a culpis ut supra reservati absolvendi.
1.° Eos qui vincti in carceribus detinentur -- 2.° Aegrotantes, qui muniaendi sunt sacrosancto Corporis Christi viatico -- 3.° Eos, qui totius vitae, vel saltem anteacti triennii exhomologesim faciunt -- 4.° Clericos spiritualibus exercitationibus operam dantes ad sacros Ordines recipiendos -- 5° Tum etiam sponsos et sponsas, a quibus aedem vel proxime sequenti die suscipiendum est sacramentum matrimonii --6.° Eos, quibis sine scandali, aut gravis probri periculo nequit prorogari absolutio, quum aliunde censeantur ad eam recipiendam satis praeparati.