Copy of the Tabula Banasitana
166-177 AD, Banasa.
It consists of three parts: a grant from the emperors Marcus Aurelius and Lucius Verus to the Zegrensis Julianus, his wife Ziddina and their four sons in 168/169; a second grant from Marcus Aurelius and Commodus to Faggura, the wife of Aurelius Julianus, the princeps of the Zegrenses, probably the son of the earlier Julianus, and their children in 177; and an authenticated copy of the entry from the central register with the names of twelve senior figures, senators and equestrians.
Exemplum epistulae Imperatorum nostrorum An[toni]ni et Veri Augustorum ad Coiiedium Maximum / li{i}bellum Iuliani Zegrensis litteris tuis iunctum legimus et / quamquam civitas Romana non nisi maximis meritis pro/vocata in[dul]gentia principali gentilibus istis dari solita sit / tamen cum eum adfirmes et de primoribus esse popularium / suorum et nostris rebus prom(p)to obsequio fidissimum nec / multas familias arbitraremur apud Zegrenses paria pos/s[e] de officis suis praedicare quamquam plurimos cupiamus ho/nore a nobis in istam domum conlato ad aemulationem Iuli/ani excitari non cunctamur et ipsi Ziddinae uxori item / liberis Iuliano Maximo Maximino Diogeniano civitatem / Romanam salvo iure gentis dare / exemplum epistulae Imperatorum Antonini et Commodi Augg(ustorum) / ad Vallium Maximianum / legimus libellum principis gentium Zegrensium animadverti/musq(ue) quali favore Epidi Quadrati praecessoris tui iuvetur pro/inde et illius testimonio et ipsius meritis et exemplis quae / allegat permoti uxori filiisq(ue) eius civitatem Romanam sal/vo iure gentis dedimus quod [ut] in commentarios nostros referri / possit explora quae cui{i}usq(ue) aeta{ti}s sit et scribe nobis / descriptum et recognitum ex commentario civitate Romana / donatorum divi Aug(usti) et Ti(beri) Caesaris Aug(usti) et C(ai) Caesaris et divi Claudi / et Neronis et Galbae et divorum Aug(ustorum) Vespasiani et Titi et Caesaris / Domitiani et divorum Aug(ustorum) Ner[v]ae et Trai{i}ani Parthici et Trai{i}ani / Hadriani et Hadriani Antonini Pii et Veri Germanici Medici / Parthici maximi et Imp(eratoris) Caesaris M(arci) Aureli Antonini Aug(usti) Germa/nici Sarmatici et Imp(eratoris) Caesaris L(uci) Aureli Commodi Aug(usti) Germanici Sar/matici quem protulit Asclepiodotus lib(ertus) id quod i(nfra) s(criptum) est / Imp(eratore) Caesare L(ucio) Aurelio Commodo Aug(usto) et M(arco) Plautio Quintilio co(n)s(ulibus) / pr(idie) Non(as) Iul(ias) Romae / Faggura uxor Iuliani principis gentis Zegrensium ann(orum) XXII / Iuliana ann(orum) VIII Maxima ann(orum) IIII Iulianus ann(orum) III Diogenia/nus ann(orum) II liberi Iuliani s(upra) s(cripti) / rog(atu) Aureli Iuliani principis Zegrensium per libellum suffra/gante Vallio Maximiano per epistulam his civitatem Romanam de/dimus salvo iure gentis sine diminutione tributorum et vect[i]gali/um populi et fisci / actum eodem die ibi isdem co(n)s(ulibus) / Asclepiodotus lib(ertus) recognovi / signaverunt / M(arcus) Gav[i]us M(arci) f(ilius) Pob(lilia) Squilla Ga[l]licanus / [M(anius)] Acilius [M(ani)] f(ilius) Gal(eria) Glabrio / T(itus) Sextius T(iti) f(ilius) Vo[t(uria)] Lateranus / C(aius) Septimius C(ai) f(ilius) Qui(rina) Severus / P(ublius) Iulius C(ai) f(ilius) Ser(gia) Scapula Tertul[l]us / T(itus) Varius T(iti) f(ilius) Cla(udia) Clemens / M(arcus) Bassaeus M(arci) f(ilius) Stel(latina) Rufus / P(ublius) Taruttienus P(ubli) f(ilius) Pob(lilia) Paternus / [[[Sex(tus) Tigidius [-] f(ilius) [---] Perennis]]] / Q(uintus) Cervidius Q(uinti) f(ilius) Arn(ensi) Scaevola / Q(uintus) Larcius Q(uinti) f(ilius) Qui(rina) Euripianus / T(itus) Fl(avius) T(iti) f(ilius) Pal(atina) Piso
Now in Rabat Archaeological Museum.
Museum of Roman Civilisation.